Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/104

Haec pagina nondum emendata est
64
PROCOPII

tim Theodorae (qua nullum Iustiniano delicium erat suavius) ad magnam auctoritatem, et opes sane ingentes via facilis: ita ut ille (quod perdite amantibus usu venit) omnibus indulgeret amicae votis, divitiisque potiundis; qua rerum affluentia amori addebantur faces. Hac socia perdendis populis usus est Iustinianus non modo Byzantii, sed ubique locorum Romani Imperii, praesertim cum iam antea Venetae uterque factionis esset, atque in horum hominum seditiosorum potestatem rempublicam plane coniecissent; licet hoc malum residere post diu nonnihil coeperit hoc eventu. Morbo Iustinianus urgebatur diuturno et periculoso, quo extinctum iam illum fama volabat. Interim a seditiosis ea facinorose committebantur, quae iam commemoravi, et in Sophiae templo Hypatius vir minime obscurus interdiu obtruncatur. Quo facto scelere excitatae turbae et ad Imperatorem delatae: nam quisque occasionem absentis Caesaris nactus factorum in se et in alios flagitiorum atrocitates efferre, a capite quaecumque patrata essent recensere. Tum de his omnibus vindicandis, Praefecto urbis Theodoro Cucurbitino scribit Imperator. Ille facinorosis hominibus perquisitis captisque nonnullis, egit