Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/103

Haec pagina nondum emendata est
63
HISTORIA ARCANA.

Quare vitae sanioris homines quicumque obviam illam habuissent in foro, vitabundi se subduxerunt, ne vestium contactu tantum scelus in se derivatum putaretur. Quin prima luce, quibus in conspectum venisset, habebatur avis infausta. In mulierculas eiusdem theatri ut se truculentius gereret, livida malevolentia usque stimulabatur. Post haec cum Pentapolis praefecto Hecebolo Tyrio in eam provinciam venit, scilicet illius voluptatibus servituras sed in viri offensionem incidens, illinc e vestigio exturbatur; eoque necessariorum egestate pressa, sibi haec suppeditare cogitur ex consueta corporis prostitutione. Alexandriam primum appellit, Oriente deinde toto peragrato, Byzantium reducitur, eam ubique artem exercens, quam ne nominet quidem, deum habere qui sibi propitium velit. Sic certe daemones curarunt ut nullus esset Theodorianae vacuus impudicitiae locus.

Ita nasci et educari hanc feminam contigit, et multarum fieri meretricum apud omnes mortales longe celeberrimam. Ut vero Byzantium rediit, ingenti eius amore exarsit Iustinianus. Et primo cum ea tanquam amasia versabatur, licet ad Patriciam dignitatem evecta. Fuit haec sta-