Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/101

Haec pagina nondum emendata est
61
HISTORIA ARCANA.

stolabatur ut ab ullo ganeonum sollicitaretur, sed ipsa ludibunda singulos, vel etiam impuberes ad inguina depalpans sale suo atque lepore pellicebat. Nulla enim, ut illa, sic omnibus debacchata est voluptatibus, nonnunquam cum denis et amplius adolescentibus quibus et laterum esset robur et exercitata salacitas ad coenam venit, suosque convivas passa tota nocte, ubi e re illi languerent, haec illorum expetebat famulos ferme tricenos, seseque praebebat singulis semper inexplebili libidine. Domum aliquando cuiusdam ex primoribus ingressa super coenam omnibus convivis, ut fertur, spectantibus in lecti marginem recidens, vestis ora, quae fluit ad pedes, impudentissime reducta, pandere propudia non erubuit: simul naturae succensens, quod tres tantum aperuerit vias ad lasciviam, nec papillas latius patere voluerit, per quas ipsa novam ali-