Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/72

Haec pagina nondum emendata est
50
PROCOPII

amicitiae, submissa praesertim magna pecuniae vi depulit oppressitque. In Armenia quoque ad Persarmeniae fines parem huic urbem fecit ex vico veteri, qui cum urbis dignitatem verbo tenus accepisset a Theodosio Aug. de eius nomine Theodosiopolis dicebatur. Eam Anastasius moenibus validissimis cinxit, atque hoc opere non minus negotii molestiaeque. Persis facessit quam illo altero. Siquidem ea deinceps duo fuere propugnacula ad illos infestandos commodissima.

11. Non ita multo post mortuo Anastasio, Iustinus Imperium suscepit, Anastasii propinquis omnibus, quamvis et magnus corum esset numerus et summus splendor, a successione summotis. Quo tempore Cabadem invasit ac sollicitavit metus, ne quid novi in domum suam, statim ut abiisset e vita, Persae molirentur. Neque enim filiorum suorum,, quemquam regni scribere haeredem poterat, quin ipsi offerret se adversum aliquid. Ac lex quidem Caosem ob aetatis praerogativam ad regnum: vocabat: sed ab eo voluntas Cabadis abhorrebat, et cum patriae, tum naturae leges ac iura perfringebat. Zamen, qui ortu succedebat proxime, Caosi, quod altero oculo orbatus esset, lex a principatu arcebat. Nam hoc aliove quopiam vitio notatum nefas est Persis Regem creare Tertius ex Aspebedis sorore susceptus Chosroes, unice diligebatur a patre::.