Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/70

Haec pagina nondum emendata est
48
PROCOPII

l. in longitudinem patet, et praerupto atque insuperabili monte sic terminatur, ut exitus prorsum nullus appareat. Ibi Portam dumtaxat, quam diceres arte et manu factam, molita est natura: eam vetusto nomine Caspiam appellamus. Hinc late se campus aperit equitabilis, et ubertim riguus Regionis pars maxima alendis equis accommoda est, spatiisque porrecta planissimis. Ibi omnes fere populi, quos Hunnorum. nomen complectitur, habitant, eorumque sedes ad paludem usque Maeotin pertinent: qui si ea, cuius mentio modo incidit, porta in Persas ac Romanos erumpant, recentibus in equis expediti nec circuitum ullum conficiunt, nec praeterquam illo in tramite stadiorum l. ad Iberiae fines, ut diximus, pertingenti, derupta offendunt. Alia si exire velint, haud sine labore improbo, nec nisi dimissis equis eo perrumpere valent. Tunc enim per longissimos montium flexus praeruptosque anfractus perreptare necesse habent. Quae cum olim Alexander Philippi filius intellexisset, aditum illum munivit foribus, et castellum imposuit, quod per manus. multorum postremo in potestatem venit Ambazucis natione Hunni, et Romanis atque Anastasio Aug. impense amici. Hic paulo antequam senectam diem obiret iam aetate decrepita, per internuntium pecuniam pe-