Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/68

Haec pagina nondum emendata est
46
PROCOPII

que a tergo, cum inde Romanus instaret, neque alia ex parte, cum in solo hostico essent intercepti, patebat effugium. Instructa denique ut e re nata licuit acie, impetum sustinuere, donec numero obruti, internecione occiderunt, cum ipso Glone Cuius filius haec postquam resciit, dolore atque ira incensus, quod inultus pater occubuisset, D. Symeonis aedem, ubi Glones oppetierat, incendit, novo scelere: nam nec Glones, nec Cabades, nec Persarum omnium quisquam unus aedificium ullum qua intra qua extra muros evertere, quove modo corrumpere ad eam diem aggressus erat. Ego vero ad institutam ante narrationem me refero.

Pacto, ut dicebam, ac persoluto auro, Romani Amidam receperunt, altero post anno quam capta ab hoste fuerat Urbem ingressi, suam socordiam, ac Persarum in difficillimo victu tolerando constantiam agnoverunt. Quippe inita relictorum cibariorum mensura, unaque numero Barbarorum, qui urbe excesserant, compertum est alimenta in dies admodum septem fuisse reliqua; cum tamen Glones eiusque filius ea parcius, quam pro necessitate, diu Persis dispensassent. Nam quod ad Romanos attinet, qui in urbe, ut ante memoravi, cum ipsis remanserant, nihil iis annonae, ex quo obsidio coepta fuerat, impertire voluerant. Hinc miseri ad insuetas primum escas compulsi, nulla non re quamvis.