Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/67

Haec pagina nondum emendata est
45
DE BELLO PERSICO I. 9.

opus? Is quinquaginta omnino sufficere, cum grassantes coniuncte ad summum quinos offendisset: ne quid tamen praeter opinionem incideret, haud abs re futurum ait, si centum educerentur: quin si turma altero tanto maior foret, providentius factum iri, nec fraudi noxaeve esse posse cumulati subsidii vim. Igitur cc. legit equites Glones et rusticum praeire iubet. Hic ille satius esse affirmat se prius exploratum ire, ac si quos iisdem, quibus ante, in locis vagari Romanos deprehenderit, venire protinus renuntiatum: ita demum Persas opportunissime erupturos, Data ab assentiente his Glone exeundi venia, se recta contulit ad Patricium, remque illi totam edidit Milites Patricius mille deligit, iis praeficit corporis sui custodes duos et cum rustico proficisci iubet. Eos proditor circa vicum Thialaasamum, xl. dissitum ab urbe Amida stadiis, saltibus occuluit, monuitque ut ibi cate se continerent Tum urbem cursu contento repetit; Gloni paratam iam praedam nuntiat; eundem cum praesidiariis cc. ad locum deducit, quem Romani insederant. Eo transito, nihil Glone, nihil Persis persentiscentibus, Romanos excitat ex insidiis, atque ipsis hostem commonstrat. Mox illi infesti ruere. Adeo improviso casu attoniti Persae, quo se verterent nesciebant. Nam ne-