Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/66

Haec pagina nondum emendata est
44
PROCOPII

fieret sibi mercedis spes. Ille nihil non prolixe pollicitus, hominem remisit: qui sibi ipse laceratis indignum in modum vestibus ac ploranti similis urbem ingressus, ad Glonem adiit; tum coram capillos vellicans, E vico, inquit, afferebam huc, Domine, quidquid rei cibariae habebam: incidi in latrones, milites dico Romanos: hanc enim artem iamdiu factitant, in miseros rusticos involando. Mihi vero plagas imposuere intolerabiles, et omnibus, quae portabam, ereptis aufugerunt. Sic nempe manipulatim divisi, circumiectos urbi agros obire, et vim, quam in Persas non audent suscipere, in agrestes convertere solent. Tibi autem facile et promptum est, Domine, non modo nos, sed te etiam ac Persas ulcisci Tantummodo in suburbanum agrum exi ad venationem: ea tibi non male cedet Siquidem scelesti illi non plures quam quaterni simul vel quini per campos volitant et latrocinia exercent. Haec ille: quibus fidem adhibens Glones, rogat, quot tandem Persis ad rem exequendam sit