Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/65

Haec pagina nondum emendata est
43
DE BELLO PERSICO I. 9.

quidem tentarunt vi expugnare; sed frustra Propius factum nihil est quam ut fame rem ex sententia perficerent: iam enim cibaria obsessos effecerant. At Duces quo inopiae redactus hostis esset ignari, quoniam milites suos obsidionis hyemisque incommoda iniquissimis ferre animis videbant, sibique etiam persuadebant propediem affore Persarum exercitum; ideo sese illinc expedire quoquo modo quaerebant. Vicissim Persae omni auxilii spe abscissa, annonae quidem penuriam obscure ferebant, Speciem atque opinionem praebentes abundantium rebus omnibus; eo vero spectabant ut reditum in patriam cum honesta aliqua conditione obtinerent Convenit tandem ut Persae auri pondo mille acceptis urbem Romanis traderent: quod utrinque praestitum est lubenter. Pernumerata pecunia Romani Amidam receperunt a Glonis filio: nam Glones iam fato cesserat; quod ita accidit.

Cum haud procul Amida Romani stativa haberent, quidam rusticus, qui illis inscientibus in urbem itabat, optime Gloni vendere solitus aves, panes, variaque pomorum genera, Patricium Ducem convenit, recepitque se ipsi in manus Glonem cum Persis ducentis traditurum, si qua modo