Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/64

Haec pagina nondum emendata est
42
PROCOPII

erat, imparatos nempe Romanos esse, in eos omni impetu citatis equis: incurri iubet, supervenit epulantibus, et inermes invadit Impressionem: haud ferentes Romani, non pugnam, sed fugam quisque pro virili capessere; capi caedique alii; alii vicinum in montem evadere tentando, cum ingenti tumultu ac trepidatione per abrupta rupium ruere; ita ut: elapsus nemo sit, Patricio Hypatioque exceptis, quibus licuit primo statim adventu hostium se proripere. Deinde Cabades, ubi Hunnos hostes suos audiit irrupisse in Persidem, exercitum universum reduxit, et cur ea gente bellum diutinum gessit ad Septentrionem. Advenere interea reliquae Rom. copiae: nihil tamen, quod operae pretium fuerit, patratum est; propterea quod bello non unus erat Imperator praepositus, at Duces inter se aequales, et ea re non in varia modo consilia, verum etiam: castra distracti Celer Nymphium amnem, qui proxime Martyropolin fuit, dictatque Amida trecentis stadiis, transmisit cum suis, et in Arzanenen ingressus, brevi excursu regione vastata, confestim rediit

9. Accitu postea Augusti Byzantium revocato Areobindo, caeteri Duces translatis Amidam castris, eam hyeme circumsederunt, ac saepe;