Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/63

Haec pagina nondum emendata est
41
DE BELLO PERSICO I. 8.

Persarum aliquam venire arbitrabantur Metatus erat Areobindus in agro Arzamenorum, unde Constantinam usque iter est bidui; Patricius atque Hypatius ad castellum Siphrin Amida procul stadiis non minus cccl. Celer nondum advenerat.

Ubi vero peti se a Cabade Areobindus, iamque cum omnibus copiis imminere audivit; desertis castris, Constantinam fuga praecipiti cum suis se recipit. Adfuere subinde hostes, et cum vacua militibus castra diripuissent, e vestigio iter ad alteram exercitus Romani partem intenderunt. Antecedebant Persas Ephthalitae dccc in quos forte cum Patricias atque Hypatius incidissent, eos ad unum fere conciderunt: nihil dum tamen de Cabade, nihil de exercitu Persico cognoverant. Quocirca solutis animis, ut iam victores, curabant corpora, armisque positis, sibi prandium parabant, appetente iam eius hora. Perfluebat illac rivus: in eo carnes, quas pransuri erant, purgabant: quidam etiam nudi aestum levabant lavando: quo fieri necesse erat ut turbida inde aqua decurreret. Cabades autem perlato cladis Ephthalitarum nuntio commotus, gradum addit: rivi demum inquinatam aquam conspicatus, et coniiciens id quod