Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/62

Haec pagina nondum emendata est
40
PROCOPII

numero qui Theodoricum in Italiam e Thracia profectum secuti non erant, generosissimi ambo ac bello experti; aliique fortissimi viri complures. Is enim fuit exercitus, quo nec superiori memoria, nec post unquam florentiorem in Persas a Romanis conflatum ullum fuisse fama est. Sed disperse iter hi faciebant, neque in unum erant corpus coacti; cum suos quisque seorsum milites ductaret Aerario castrensi praeerat Appion Aegyptius, Patricii ordinis lumen, animo vir maxime impigro, quem etiam Anastasius publicis literis consortem Imperii renuntiaverat, quo staret ipsi authoritas sumptus pro arbitrio dispensandi.

Hae porro copiae cum et otiosius fuissent collectae, et lentius procederent, haud offenderunt Barbaros in solo ditionis Romanae Facta enim irruptione celerrimo impetu, continuo cum omni praeda sese receperant Nec Ducum Romanorum quisquam adduci tum potuit, ut praesidium Amidae relictum, quod instructissimum esse acceperant, obsideret, versis omnium studiis ad agros hostium incursandos. Non petebant coniuncte Barbaros, at separate et castra et iter habebant. Quod ubi Cabades didicit (neque enim longe aberat) Romanos denuo fines mira pernicitate ingressus, occurrit de improviso. Neque dum Cabadem ipsum cum universo exercitu obvium se inferre nostri audierant; sed copiolam