Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/61

Haec pagina nondum emendata est
39
DE BELLO PERSICO I. 8.

postea ad suos cuique lares remigrandi copiam fecit. Nec reditum hi punctum temporis distulere; quando Anastasius Imperator dignam et ipse excellenti animo munificentiam iis praestitit. Siquidem civitati ad septennium solidvm vectigalia remisit, ac multa cum publice tum privatim dilargitus, magna congiariorum vi altam praeteritae calamitatis oblivionem induxit. Verum haec ad posterius tempus pertinent.

8. Statim autem ut Amidam circumsessam audiit Anastasius, exercitum eo misit, iustum illum quidem, sed Ducibus tot divisum, ut singulos singuli pene manipuli haberent. Quatuor erant belli Imperatores; Areobindus, Olybrii, qui imperium Occidentis paucis ante: annis tenuerat, gener ac tum temporis Magister militum per Orientem: Celer Ordinum Palatinorum dux (Magistrum Romani dicunt) ac magistri militum ia praesenti, nimirum Patricius Phryx atque Hypatius Augusti ex sorore nepos. His quatuor credita belli summa: quibus se Iustinus adiunxerat, is qui postea defuncto Anastasio ad Imperii clavum successit: Patriciolus item cum Vitaliano filio, qui brevi post intervallo rebellans, in Anastasium tyrannidem affectavit: et Pharesmanas natione Colchus, strenuus bello vir ia paucis: et Godidiclus et Sbesas genere Gotthi; ex eorum