Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/56

Haec pagina nondum emendata est
34
PROCOPII

pecuniam apud se foenore occuparet. Is ad amicorum consilium re delata, quid opus facto esset quaesivit? Eum illi ab huiusmodi pactione averterunt, demonstrando ipsum sibi fraudem creaturum, si amicitiam pecunia sua sanciret hostes inter et Ephthalitas, quos mutua dissensione collidere praestaret. Repulsa haec una Cabadem ad inferendum Romanis bellum impulit. In Armeniam primum irrupit, famam ipsam celeritate praevertens, et cum magnam regionis partem praedabundus percurrisset, Amidam urbem Mesopotamiae improvisus advenit, hyemeque obsedit Amideni, quamquam tunc, ut in pace atque optimo Reip. tempore, a militibus erant et rebiis omnibus imparati, nolebant tamen se hosti, dedere, et in periculis aerumnisque praeter opinionem durabant.

Tunc agebat in Syria Iacobus, eximia vir sanctimonia ac divinis in rebus exercitatissimus. Quarum commentationi ut securius vacaret, in agro Endiclorum, unde Amida diei unius iter abest, multis ante annis se compegerat in angustum septum. Id indigenae viri sancti proposito inservientes non contiguis, at raris vallis condiderant, quo inclusum aspicere adeuntes, et colloqui cum eo possent. Quoddam etiam tectum superposuerant, quantulum satis esset ad imbrium niviumque arcendam vim