Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/55

Haec pagina nondum emendata est
33
DE BELLO PERSICO I. 7.

fidei citra legis iniuriam. Nam omnes praegressus adiit ipsum Adergudunbades Gusanastadis consanguineus, adolescens bellica laude excellens, Hic primus Dominum salutavit Cabadem, et adoratione Regem agnovit, supplicans ut se tanquam servo ad omnia paratissimo uteretur. Nullo deinde negotio Cabades regia potitus, nudum ab defensoribus Blasem cepit excaecavitque eo quo solent modo Persae caecitatem inferre facinorosis, decocto nimirum oleo, et in oculos inconniventes, cum maxime fervet, infuso; aut immissa penitus acu ferrea eaque candenti. Atque illum quidem in custodia deinceps habuit, regno Persico potitum biennio; Gusanastadem vero morte mulctavit, Chanarange in eius locum suffecto Adergudunbade; Seosem autem Adrastadaransalanem (id valet summum magistratuum omnium militumque Praefectum) renunciavit. Id ille munus et primus et solus obtinuit; ut quod nemini ante ipsum nec post unquam fuerit. At Cabades regnum bene complexus, firmissime tenuit: quippe vir tam solers et gnavus erat quam qui maxime.

7. Haud multo post, cum non haberet Cabades unde solveret, quam Regi Ephthalitarum summam debebat, Anastasium Augustum rogavit, uti