Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/53

Haec pagina nondum emendata est
31
DE BELLO PERSICO I. 6.

6. Tradito in custodiam Cabadi deserviebat uxor, intro ad ipsum itans ac necessaria deferens ius pudicitiam attentare coepit Praefectus carceris, oris specie, qua erat praedita, singulari illectus. Qua de re certior factus ab ipsa Cabades, imperavit ut se illi permitteret. Is a foemina tori consortio donatus, hanc perdite adamabat, sinebatque intro ac foras pro arbitrio et libere commeare. Interea nobilis Persa, cui nomen Seosi, in paucis Cabadi amicus, circum Castellum agitabat, opportunitati imminens eum inde, si quo modo posset, educendi. Ipsi quidem per uxorem significaverat viros cum equis adornatis praesto adesse haud procul Castello, ac locum dixerat. Aliquando tandem Cabadi eam uxore convenit, nocte appetente, ut vestes inter se commutarent, et illa in eo conclavi, ubi ipse agere consueverat, remaneret. Hac arte Cabades excessit e carcere. Nam illum conspicati custodes et foeminam esse rati, nec tenere ausi sunt, nec moleste interpellare. Orta die, ubi mulierem in cubiculo prospexerunt virili veste indutam, procul a vero aberrantes, Cabadem illic esse existimarunt. Quae quidem opinio per