Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/52

Haec pagina nondum emendata est
30
PROCOPII

tui Mandato itaque regio admissus ille in Castellum Oblivionis, Arsacem salutavit. Hic inter se complexi, et in suavissimum lamentum effusi, vicem suam complorarunt, vix ut alter ab altero divellere manus quiverint. Tandem lugendi satietate fessi cum paululum respirassent, Arsacem lavit Armenius, et totum accurate composuit; habitu etiam regali ornatum reclinavit in toro. Tum Arsaces regifice pro more pristino apparatis epulis eos accepit qui adfuerunt Convivalibus iocis, non sine magno eius oblectamento, bellissime lusum est, aliaque in medium venere plurima, quae ipsum multa hilaritate consperserunt. Summa certe fuit confabulandi suavitas, quae ad noctem usque compotationem duxit. Vix tandem discesserunt, lauti epuli voluptate perfusi. Subinde Arsacem dixisse memorant, haud aequo deinceps animo laturum se aerumnas vitae, postquam cum mortalium sibi optatissimo omnium laetissimum diem egisset: his dictis, cultro, quem de mensa consulto sublegerat, se confodisse, itaque occubuisse. Eum exitum habuisse Arsacem, ac tunc temporis contra legem itum fuisse, quae est de Castello Oblivionis, prodit historia Armenorum. Nunc mihi unde diverteram redeundum.