Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/51

Haec pagina nondum emendata est
29
DE BELLO PERSICO I. 5.

terra Persica pedem posuit. Hic enim palinodiam canens, famulum rursus egit supplicem ac miserabili voce in humilitatem sese submisit. Post, simul ad Armeniam terram, simul ad minas rediit: atque ita utroque versum saepe circumductus, quidquid habuit arcani effudit. Eum tandem Magi foedifragum ac periurum iudicarunt: et Basicio quidem deripi cutem iussit Pacurius, deinde utrem ex ea fieri, tum inferciri paleis, ex arbore demum procerissima suspendi; Arsacem vero in Castellum Oblivionis detrudi Neque enim sibi committendum putavit, ut virum regio cretum sanguine morte afficeret.

Secundum ea, quidam Armenus ex intimis Arsacis, et eorum numero, qui ipsum in Persidem comitati fuerant, militarem navavit operam Persis adversum Barbaros, et sub oculis ipsius Pacurii tam strenue se gessit in eo bello, ut Persae illius maxime opera victoriam reportarint. Quamobrem contendit ab ipso Pacurius ut peteret quidquid collibitum esset, affirmate recipiens ci nihil se negatorum. Unum hoc ille rogavit, sibi ut potestas fieret ministrandi Arsaci per diem unum, idque prout libido foret. Mirum quam grave Regi fuerit in necessitatem adduci infringendae adeo antiquae legis: fidem tamen ne falleret, annuit postula-