Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/50

Haec pagina nondum emendata est
28
PROCOPII

nem tradere, qua Arsaces accusare se ipse coram adigeretur. Ergo iubent regii tabernaculi solum obduci luto, sumpta ex agro Persico dimidia parte, ex Armenio altera Praescriptum Rex accuravit. Tum Magi tabernaculo incantato, Regi denuntiant, inambulandum illic esse cum Arsace, deque facta conventis ac iuramento fraude expostulandum: oportere autem ipsos colloquio interesse; atque ita testes extituros eorum omnium quae essent ultro citroque dicta Accito confestim Arsace, obambulare cum eo coepit Pacurius in tabernaculo, coram Magis interrogans, cur contra fidem iuramento sancitam tentasset denuo maximis calamitatibus Persas pariter Armenosque conterere? Ac pernegavit quidem Arsaces, fidum se esse mancipium Pacurii deierans, quandiu ubi terra Persica suberat, sunt collocuti. Ut vero medio in sermone medium in tabernaculum ventum est, et terra Armenia calcari coepta, illa e vestigio vi nescio qua adactus effervescere, ingentique spiritu vocem mittere, Pacurio Persisque minitari, memorem se atque adeo ultorem acceptae contumeliae polliceri, statim ut iuris esse sui coepisset. Ita confecit. spatium, haec denuntians iuveniliterque ferociens, donec regressus, in ©