Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/47

Haec pagina nondum emendata est
25
DE BELLO PERSICO I. 5.

5. Elatus deinde Cabades impotenti dominatu, cum alia multa in civilibus institutis novavit, tum lege scripta foeminarum usum iussit promiscuum esse. Quae adeo non probata fuit in vulgus, ut rebellantes authorem Persae, ipsum imperio spoliatum, vinclis induerint, habuerintque in custodia, Blase Perozis fratre in eius locum sublecto, quod praeter Cabadem, ut dictum ante, marem nullum Perozes reliquisset, nec, nisi cum stirps regia excidisset prorsus, fas esset Persis domo privata oriundum quempiam ad regnum evehere, Susceptis Blases rerum habenis, optimates Persarum convocavit, deque Cabade consuli in medium voluit. Eo plerique inclinabant ne vita homini eriperetur. Cumque adhuc sententiis variaretur, progressus est Gusanastades primae inter Persas nobilitatis vir, idem et Chanaranges (vox ea Praetorem sonat) extremae Persidis, ad Ephthalitarum confinia, praefecturam gerens. Tum producto, quo Persae ungues excrescentes resecare solent, cultello, longitudinis digitalis, crassitudinis digitali minoris triplo, immo nec tantae; Exiguum, inquit, videtis cultrum hunc. At quantulus is cunque est, expedire nunc potest, quod scitis. Si rem tantulum trahitis, Persae cha-