Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/45

Haec pagina nondum emendata est
23
DE BELLO PERSICO I. 4.

coepit. Ille Domini sui postulato refragari non sustinens, orationem fertur hanc habuisse Optabiles quidem mortali sunt opes, Domine; sed multo est optabilior vita; nihil autem aeque charum ac liberi: quorum utique naturalis amor ad quidvis audendum impellit. Ego sane feram aggrediar, teque, ut equidem spero, compotem faciam margariti. Quo ex certamine si redibo sospes ac victor, iam inde me in numero divitum fore planum est, non enim dubium esse potest, quin bona omnifariam a te, ut Regum Rege, in me sint profectura. Quibus quamvis frustratus fuero; mihi tamen abunde erit de Domino meo bene meritum esse. Si vero mihi fatum est, belluae in praedam cedere; munificentiae tuae putabis esse, o Rex, liberis meis paternam mortem pensare. Quo fiet, ut ipse quidem in e, qui arctissima omnium mihi sunt necessitate coniuncti, mercedem feram vel mortuus; tu vero maiorem virtutis laudem. Etenim cum liberis meis benigne facies, mihi facies, quamvis nullas acturo gratias. Ea demum sincera est grati animi virtus, cuius erga mortuos testimonia exhibentur. In hunc fere modum locutus, abiit: ac postquam eum in locum, ubi cum cane assecla natare pecten solebat, pervenit, in scopulo quodam resedit, tempus aucupans, quo unionem amasii sui praesidio destitutum deprehenderet. Ubi primum canis vescum aliquid nactus est, at-