Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/44

Haec pagina nondum emendata est
22
PROCOPII

quamvis perquisitum reperire potuerunt. Quanquam sunt qui inventum quidem ab Ephthalitis, sed Cabadi alium pro ipso venditum tradant. Locus vero postulat, ut quae Persae de illo produnt, hic inseramus: nam ea sunt, quae nec absurda cuiquam, nec plane incredibilia videantur.

Igitur perhibent pectinem eo foetum unione in sinu fuisse Persico: cum autem littori adnataret, diductis testulis, apparuisse in medio unionem unice spectandum admirandumque; ut qui omnibus, quotquot ex omni memoria extitissent, magnitudine ac nitore praestaret. At immanis supra modum canis marinus adeo videndi eius cupidus erat; ut pectinem e diu noctuque assectaretur. Quod si fame compelleretur escam parare, i indidem circunspectabat, num edule quicquam offerret sese: simul deprehenderat, raptum ibat glutiebatque: mox reversus ad pectinem, deliciarum suarum conspectu se satiabat. Quae cum aliquando piscator considerasset, metus eum belluae tenuit quo minus adiret periculum, satisque habuit Regi Perozae rem enarrare. Hic statim cupiditate incensus, piscatoris operam eblandiri, animumque luculentae mercedis spe excitare