Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/43

Haec pagina nondum emendata est
21
DE BELLO PERSICO I. 4.

se effuse convertere, memores in primis quae circa foveam mandata haberent, ubi propius accessissent. Neque ea emissarii fefellere. Ut enim fossae appropinquarunt, collecto in arctum agmine transierunt omnes, seque suis admiscuerunt. Interea Persae praecipiti in hostem furore fervidi, per aperta et plana spatia, ubi nullas suspicari insidias poterant, ferebantur. Sed in foveam demum lapsi sunt, non primi modo, sed quicunque etiam sequebantur. Quippe caeco impetu abrepti, ut di «tum est, praeeuntium casum non ante deprehenderunt, quam super illos cum equis et hastis voluti, certum exitium attulere miseris, neque ipsi effugerunt. In his fuit cum filiis omnibus Perozes, quem ferunt, cum proximus esset barathro, mali aliquid praesagisse, et rarum candore ac magnitudine unionem, quem ex aure dextera suspensum gestabat, proiecisse, ne quis illum deinceps ferret. Erat enim spectatu dignissimus, nec talem quisquam Regum hactenus tulerat. Quae narratio nullam apud me fidem habet. Neque enim Regem tali rerum articulo cogitationem alius mali cuiuspiam suscepisse crediderim; sed aurem ei hac in strage conscissam, et amissum alicubi unionem: quem tum emere ab Ephthalitis frustra sategit Imperator Romanorum. Non enim Barbari