Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/42

Haec pagina nondum emendata est
20
PROCOPII

rent, dimissam fuisse conquesti, nihilominus parabant promptissimis animis hosti occurrere. Sed vetuit in praesentia Rex, affirmans se de irruptione Persarum nihil dum habere explorati, cum adhuc suos se intra; limites tenerent. Itaque haud ultra movens, haec praemolitus est. In: campo, qua Persae patrias Ephthalitarum sedes ingressuri erant, spatium magnum intercidens, fossam duxit altitudinis latitudinisque ingentis, relicta in medio exigua intercapedine terrae non subactae, quanta sufficeret equis decem, qui frontibus aequatis irent. Impositis deinde calamis, et his supergesta humo foveam obcaecavit, Hunnorum turmae, quae ex ulteriori tractu conversura cursum erat, praecipiens, ut in eo interstitio, quod solidum relinquebatur, densarent ordines lentiusque incederent, ne in fossam prolaberentur. Ipsum etiam e vexilli regii cuspide salem suspendit, per quem Perozes ante iuraverat, et quem modo contemnens, bello Hunnos appetebat. Ergo tandiu Rex Ephthalitarun sese continuit, dum fama fuit hostem agere in suo regno Simul autem ab exploratoribus didicit, Persas attigisse Gorgo, urbem in extrema Perside positam, iamque illinc profectos petere Ephthalitas; ipse quidem cum parte copiarum maxima cis fossam substitit; paucos vero emittens, iussit in conspectum dare se hostibus procul in campo, mox in fugam