Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/41

Haec pagina nondum emendata est
19
DE BELLO PERSICO I. 4.

Magis, quod attineret ad iusiurandum, componeret ipse arbitratu suo; quod ad alterum, solerter hostem circumveniret. Mox suggesserunt in patriis esse moribus adorare quotidie solem orientem: itaque oportere, ut tempore diligenter observato, Regem Ephthalitarum prima luce adiret, et ad solem surgentem conversus, hunc adoraret: quo astu ignominiam facti elevare deinde posset atque effugere. Igitur Perozes cum pacis fidem dedit, tum hostem ex Magorum praescripto veneratus est: sic demum laetus exercitum reduxit salvum atque incolumem.

4. Aliquanto post Perozes spreto, quo se obstrinxerat, iuramento, impositam sibi ab Hunnis contumeliam ultum ire decrevit. Quapropter copias undique et Persarum et sociorum collegisset, eas ipse in Ephthalitas duxit cum triginta filiorum suorum grege, uno Cabade, qui nendum ex ephebis excesserat, domi relicto. De illius profectione factis certioribus Ephthalitis, accidit ex eo dolor, quod ab hoste circumscripti fuissent; mox et in Regis vituperationem erupit, cum dicerent eum Medis res patriae prodidisse. Is ad haec ridens ex ipsis quaerere, ecquid tandem cessisset? Utrumne arva, an arma, aut e facultatibus caeteris aliud forte quippiam? At illi occasionem, unde omnia pende-