Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/40

Haec pagina nondum emendata est
18
PROCOPII

balantem incurrisse leonem dixit, obiectaeque dapis cupidine actum ita quidem insiluisse ut rapturus videretur; in fossam vero decidisse altissimam; quae tramitem certe circumflexum habebat, sed angustum valde nec foras pervium, ut qui ab omni parte careret exitu. Sic nempe ductus consulto fuerat ab hirci dominis, et hic supra scrobem ita locatus, ut leo caperetur. Haec ubi Perozes audiit, vereri coepit ne in perniciem Medi suam ruissent, hostem insequendo. Nec porro perrexit; sed eodem loci temporisque vestigio instituit cum re praesenti deliberare. Ecce autem a tergo Hunni se prodere et ex aperto montis fauces custodire, quo receptum hosti praecluderent. Tum demum Persae in quae mala devenissent perspicere, deplorare praesentem vicem, ac periculi fugam desperare. At Rex Ephthalitarum missis ad Perozem aliquot e suis asseclis, vehementer illi exprobravit inconsideratam audaciam, qua se gentemque suam foede perditum ivisset Hunnos tamen parsuros promisit, si modo ipse a Peroze tanquam dominus adoraretur, fidemque patrio illorum sacramento authoratam acciperet, nunquam Persas bellum Ephthalitis illaturos. Quibus Perozes auditis, Magos, qui aderant, consulens, num data conditione utendum esset rogavit. Responsum a