Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/39

Haec pagina nondum emendata est
17
DE BELLO PERSICO I. 3.

riti, cursa quemdam in locum contenderunt, quem undique praerupti montes ac densis opacisque nemoribus vestiti cingebant. Quo quidem penetrantibus via late patebat in medio, quae longissime ducere videbatur: nullum tamen habebat exitum, et ad montium ambitum desinebat. Hic Perozes doli plane omnis securus, nec se in hostili solo iter facere reputans, inexplorato persequebatur Hunnorum manum ante oculos fugientium; interea dum pars multo maxima in aspretis oblitescens imminet a tergo, nec patere prius volebat, quam illi in insidias tam alte se induissent et in montium impediissent anfractus, ut non possent referre pedem. His Medi cognitis, (iam enim periculi indicium aliquod subortam erat) quo res loco essent, coram Peroze dissimulabant, veriti ne quid gravius decerneret. Enixe autem instabant Eusebio, ut Regem sui ignarum infortunii commoneret, hortareturque ne audaciam adhiberet intempestivam, sed consilium, et expediendae salutis rationem exploraret. Ille Perozem cum adiisset, haud nude rem statim exposuit. Verum orsus a fabula, in hircum aliquando non admodum edito in loco vinctum atque