Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/35

Haec pagina nondum emendata est
13
DE BELLO PERSICO I. 1. 2.

pretio maiori habeant novas accessiones industriae. Nihilominus hoc manebit, res in his bellis amplissimas et cum primis memorabiles effectas fuisse. Nunc priorem locum dabimus bello, quod Romanos inter ac Medos fuit, variamque eius fortunam, offensiones et victorias prosequemur, ubi rem paulo altius repetierimus.

2. Byzantii cum Arcadius Augustus in extremis ageret, Theodosii filii sui nondum amoti ab ubere et Imperii vicem sollicitus, quid testamento decerneret, quo bene cautum utrique esset, nesciebat. Etenim veniebat in mentem vereri, ne si Theodosio principatus consortem daret, filio ipse suo conflaret exitium, hostem illi inducendo suprema potestate septum: sin eum solum scriberet Imperatorem, multi (quod proclive videbatur) capta opportunitate solitudinis pueri affectarent regnum, et oppresso rebellione Theodosio tyrannidem nullo negotio occuparent; cum Byzantii nemo adesset propinquorum, in cuius tutelam tradi posset. Neque enim spes erat laturum ipsi opem Honorium patruum, difficillimis Italiae rebus impeditum. Nec minus illum conturbabat impendens a Medis timor; cum metueret ne suis hi Barbari incursionibus, dum per teneram Imperatoris aetatem liceret impune, Romanos attererent. Has in angustias adductus Arcadius, vir caetera haud adeo sa-