Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/34

Haec pagina nondum emendata est
12
PROCOPII

vertentibus terga hostibus instare poterant. Non illi ex aperto pugnare; sed eorum, quae in praelio fierent, aliquid furtim sublegere semper videbantur. Praeterea in usu artis suae adeo inertes erant, ut admoto ad mammam nervo sagittam impellerent languidam, et merito ab iis ipsis, quos attingebat, deridendam ut futilem. Ita quidem veteres artem sagittariam exercebant.

Hodie vero qui arcu militant, ad pugnam procedunt loricati, et ocreis ad genu usque pertinentibus muniti. Aptas e latere dextro sagittas habent, e sinistro gladium: hastile etiam appensum nonnulli gestant, et scutulum nulla instructum ansa, ad humeros habile, quo vultum et collum tegant. Commode equitant, et quam celerrime currente equo sagittas expedite missitant utroque versum, hostemque insequentem aeque feriunt ac fugientem. Caeterum elato ad frontem arcu, nervum retorquent ad aurem pene usque dexteram: isque vim tantam incutit sagittae, ut haec obvio cuique certum exitium afferat; nihil utique ad repellendum impetum conferentibus nec clypeo nec lorica. Sunt tamen qui his minime perpensis antiquitatem una venerentur ac stupeant, neque in