Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/33

Haec pagina nondum emendata est
11
DE BELLO PERSICO I. 1.

texit; sed cuiusque actus, pravos iuxta atque honestos, quam potuit accuratissime literis prodidit.

Quod attinet ad facinora armis edita in hisce bellis, quicunque illa volet exigere ad veritatem, nihil usquam praestantius, nihil fortius reperiet sane patrata sunt, quibus omnia, quae fama accepimus, admirabilitate concedant. Nisi forte eorum, qui haec legunt, malit quis honorarium deferre antiquitati, nec res aetate sua gestas dignetur ulla admiratione. Enimvero non desunt, qui huius aevi bellatores per contemptum Sagittarios vocitent: priscis autem grandia quaedam attribuant Pugnantum cominus, Scutatorum, aliaque id genus nomina; sic, ut bellicam illam intercidisse vim, neque ad nos pervenisse censeant, rudes omino et inexperti eiuscemodi rerum aestimatores, Profecto nunquam adverterunt sagittariis Homericis, quibus artis suae nomen opprobrio vertebatur, non equum, non hastam, non scutum, nullum denique corporis munimentum fuisse; at in certamen venisse pedibus, et necesse habuisse delitescere optando sibi praesidium post clypeum commilitoni, vel ad cippum adnitendo supra sepulchrum: ubi nec fuga evadere, nec