Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/27

Haec pagina nondum emendata est
5
ARGUMENTUM.

Edessa pulsas abierit. Insuper videre est Aethiopum et Homeritarum inter se pugnas, et causam cur hostili odio mutaverint amicitiam. De pestilentia teterrima Author ille non pauca dixit: in primis quomodo tunc temporis humanum ea genus invaserit, quamque inauditos habuerit et a communi intelligentia remotos casus. Legenda quoque apud eundem quaecunque exercitus Romanus ad oppida Lazicae et Petrae castellum adversus Chorianem et Mermeroem copiasque Persarum patravit. In Occidentem transgressus, mortem Theoderici Gotthorum Regis, filiaeque eius Amalasunthae necem a Theodato illatam, et omnia, ex quibus bellam erupit Gotthicum, non indiligenter exponit. His adiicit, quo pacto Vitigis, qui Theodato mortuo Gotthis imperavit, post multa certamina a Belisario Duce captus fuerit et Byzantium deportatus: tum qua ratione Sicilia, Roma, adeoque Italia, exactis Barbaris advenis, ad mores et instituta patria se receperint. Inde quoque discere licet Narsetis spadonis profectionem, eique datum a Caesare imperium in Italiam, et praelia illa inclyta, quae cum To-