Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/26

Haec pagina nondum emendata est
4
ARGUMENTUM.

Iustinianus Augustus gessit. Haec omnia e Procopii libris plane cognosces item Gelimerem Vandalum, et urbem Carthaginem, adeoque Africam universam longo intervallo post Bonifacii ac Gezerici tempora ortamque tum defectionem in potestatem venisse Iustiniani, atque ita redditam Imperio Romano suam hanc partem Post Vandalorum excidium, habes quaecumque Mauri, multis in locis Africae cum Romanis congressi, et fecere e passi sunt: deinde Stotzae et Gontharidis, qui partes Romanorum sequebantur, tyrannidem, et hinc natas calamitates ac seditiones maximas Africae, nec nisi utriusque viri caede ac sanguine extinctas. Haec ibidem reperies: quemadmodum seditio civilis contra Caesarem excitata Byzanti evaserit in magnam perniciem, remque publicam labefactarit. Adde incursiones Hunnorum: qui Istro tunc transito, Illyricum, Thessaliam, et plerasque Europae provincias; traiecto demum Hellesponto, partem aliquam Asiae populati, Imperium Romanum damnis gravissimis affecerunt. Illud etiam, ut in Syria a Chosroe urbs Sura, Berrhoea, et sita ad Orontem fluvium Antiochia miserrime direptae fuerint: ut idem cincta obsidione