Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/25

Haec pagina nondum emendata est


ARGUMENTUM

LIBRORUM OCTO PROCOPII,

EX AGATHIAE SCHOLASTICI LIB. I. P. 7–10. ED. PARIS.



Quoniam Procopias Rhetor Caesariensis partem maximam rerum aetate Iustiniani gestarum accurate conscripsit, eas quidem praetermitti a me oportet, quippe satis iam explicatas: quae vero postea sunt consecutae, illas pro mea facultate tractare debeo Historiam suam exorsus est Arcadii obitu, et commissa Theodosii eius filii tutela Isdegerdi Persarum Regi. Tum narrat quae Vararani ac Perozi contigere, et quo pacto Rex factus Cabades abrogatum sibi imperium brevi recuperaverit: praeterea uti Amida ab Anastasio Romanorum Imperatore fuerit capta: et quantum postea Iustinus senior elaboraverit in coeptis Succedunt his bella Persica, quae cum Cabade et Chosroe in Syria, Armenia et Lazicae finibus