Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/21

Haec pagina nondum emendata est
XV
PRAEFATIO.

humanissime communicavit. Ac ne iudicio tuo quidquam subtraherem, omnia fidelissime exposui in Tomo altero: quo Lectiones varias et utriusque textus emendationes reieci. Porro si me audies, priusquam caput aliquod legas, illic inspicies quae ad ipsum pertinent. Quo fiet ut te nec menda Typographica morentur, nec facile in errorem inducant nonnulla παροράματα mea, a me tum solum animadversa, cum iam typis cusa relegerem. Relegi autem omnia quam accuratissime potui, et quidem animo Censorio: ita ut ubicunque peccasse me vidi, culpam, ut par est, mihi ipse nominatim assignem in emendationibus meis. Multo autem saepius peccassem, nisi domi consuluissem virum disciplinis excultissimum, P. Ioannem Fayonum. Si quid praeterea corrigendum videbitur, libenter a monitore quovis accipiam, et beneficium profitebor in Notis: quae, si Deus siverit, primam partem efficient tomi tertii[1]. Altera pars constabit ex Opusculis Poeticis, quorum hic seriem proponam. Elegantem habeo templi S. Sophiae et ambonis ἔκφρασιν, quam Paulus Silentiarius, aequalis Procopio, versibus scripsit hexametris, numero supra 1200. Haec ad Procopii libros de Aedificiis apta erit appendix cum Collectione epigrammatum veterum Christianorum, quae olim Constantinopoli, et in aliis Graeciae civitatibus, sacris aedibus inscripta legebantur. Id totum, ex MSS Palatinis Bibliothecae Vaticanae depromptum, ad me misit Ill. Lucas Holstenius. Historiam Procopianam contingunt Corippi libri quatuor de laudibus Iustini minoris. Hos multo castigatiores possum edere, adiunctis Ruizii Assagrii et Dempsteri Annotationibus. Neque enim animus est quenquam fraudare honesti laboris fructu. Latino huic Poetae, iam bis quidem edito, sed plane a Bibliopolis distracto, addere vellem Graecum, qui Corippum videre potuit; Georgium dico Pisidam, magnae Ecclesiae Constantinop. Diaconum Eius libri, Holstenii beneficio, penes me sunt, adhuc inediti, de Laudibus Heraclii Imperatoris, duo: de Bello Persico eiusdem Heraclii, tres: de Bello Avarico ad muros urbis Constantinop unus Nec male Georgio Pisidae conveniet

  1. Qui non prodiit.