Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/17

Haec pagina nondum emendata est
XI
EPISTOLA.

Te sospite rediit, viam nacta consiliis tuis expeditam: revexit opes: male dissipatas vires coëgit, Gallisque universis optabilem Victoriam revocavit Mox ambae Regnum bearunt; dum altera vigeret domi, Te administrante Rempublicam altera foris domaret hostes, ac supplices Regum praestantissimo sisteret Nisi Pacem domesticam fovisses, haud coacti fuissent exteri communem ab-eo petere Hanc, ipsorum iniuriis pridem pulsam, Iusti Filius reverti iussit; reducemque osculata est Iustitia; ideo nunquam a nostris digressa partibus, quia Te vindicem et assertorem habuit sub amantissimo Principe Cui sane Procopius meus in ordine infimo servire mallet, quam inter primarias dignitates Iustiniano. Urbis quidem Praefecturam gessit; sed eo tempore, quo Byzantium adeoque Imperium profligari Imperator siverat, nimium tribuens improbis magistratibus: quorum culpa fiebat, ut pacis artes belli fraudibus peiores essent Inde, ut caetera taceam, nata est Historia arcana: qualem hic author nequiret apud Te meditari; ubi nihil odiosum, sed omnia plausu et amore digna publico videret Res demum tuas scripturus, quid optaret aliud, nisi parem argumento facultatem dicendi? quid timeret, nisi modestiae offensionem tuae? Tam, si illius promissi memor, quo se obstrinxit in libris de Bello Gotthico, Religionis controversias mandaret literis, et opus ad hoc usque tempus perduceret; ibi Tu emineres sub utroque Ludovico Neuter profecto sui in errorum monstra odii Ministro usus est ullo, qui longius quam Tu a prece pretioque refugerit Quoties Calvini haeresis, cuius extremos anhelitus huc e propinquo missos facile audio, in Te circa regios cancellos fremuit? cum frustra satageret: ad sigillum irrepere; ut eo munita grassaretur liberius, numerumque perditorum angeret. Tunc videlicet cavisti diligentissime, ne sacra Lilia maculam contraherent, et verendos Principum vultus pollueret cera, quam indulgentia nimia mollivisset. Nihilo plus praefecit larva recentior Augustinum mentiens, turpisque Novitas Antiquitatem simulans venerabilem. Longius prorupissent damnata in coelo ac terris capita; nisi Tu Dei Regisque causam toto pectore amplexus, dedisses operam, ut suis deiecta praesidiis, latebras procul quaerere cogerentur Utinam illuc intraret salutaris pudor, neque au-