Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/16

Haec pagina nondum emendata est
X
CL. MALTRETI

Tibi suum dicaret, illectus copia ac splendore materiae, quam suppeditas Collecta in unum decora intuens, quae in clarissimis aevi suI magistratibus laudavit, eum esse Te fateretur, qui nec Symmacho Christiana beneficentia, nec Boëtio erudita pietate inferior, Proclum integritate, prudentia Phocam, lenitate animi Basilidem superes Erunt forte qui Tribonianum Oraculum fori nominent: si tamen hos libros legerent, nihil in eo fuisse dicent, quod suspicere debeas, aut invidere possis, immo vero requirent multa, quae egregio virtutis ac doctrinae cum natura consensu in Te posita sunt; et senectutem tuam incredibili vigore corporis animique, singulari apud Principes gratia, et amplissima in subditos authoritate beatissimam faciunt Ille satis habuit Ius scribere: Tu et scientia comprehensum tenes, et moribus exprimis, facienda factis commonstrans De tribunali pronuntias, quemadmodum aiebat Philosophus, cum vultu et animo Legis, quae sine ullo impotenti motu aequum bonum constituit. Ut vero Lex a Tullio dicitur Mutus Magistratus; sic Tu, Illustrissime Cancellarie, non immerito appellari potes Lex loquens. Quid mirum, si vocem tuam Maiestas Regia suffecit suae? cum probe sciret se nullo ore vicario melius fari quam tua posse Non est cur Ludovicus Adeodatus Te illo excitet monito Theodati Italiae Regis: Considera in verbis tuis laudem positam Principalem, Fama nostra est quod loqueris: conscientia sine dubitatione quod sentis. Adeo non quidquam profera, cuius ipsum vel pudere possit, vel poenitere; ut per Te obtento bonorum assensu, quo nihil est gloriosius, fidele mentis optimae testimonium, quo nihil dulcius, confirmetur In sacrarium admissus augusti pectoris, quanta cum dignitate id reseras, et splendorem exhibes Numinis, quo plenum est! Hinc illa erga Regem maximum venerationis ad amorem accessio, et incrementum obsequii: cuius causa in extremum venisti discrimen; cum sacrilegus perduellium furor in rhedam, qua vehebaris, facto impetu, tecum Fidem, Constantiam, Aequitatem perdere tentavit Nec dubito quin coelestis manus aliqua hebetaverit crudele ferrum, lethiferumque ignem extinxerit, ne Religio praesidium amitteret; et Pax civilis, cuius exilio sacra omnia turbari solent, reditum desperaret, sequestro orbata sapientissimo.