Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/14

Haec pagina nondum emendata est
VIII
EX PRAEFATIONE DAVIDIS HOESCELII

rium ut explerem, sumptus ad maturandam editionem ornatissimi cives Augustani, Io. Georgius Oesterricher, p. m. Ioannes Huep-her, et Vuolfgangus Emekofer, suppeditarunt. quos honoris causa nomino: ut eorum exemplis alii ad similiter Reip. literariae opem ferendam allectentur et invitentur. De aliis sic habeto; Procopium Agathias ῥήτορα, Suidas σοφιστὴν etiam appellat: quae sic distinguuntur, ut ille sit orator, qui causas in concione, in foro, in senatu agit; hic Latinis Rhetor, qui in scholis docet artem oratoriam. — — Quod si tirones quoque Graecae linguae autori huic legendo, propter et facilitatem et perspicuitatem, quid temporis volent tribuere; praeter rerum noticias, modos loquendi elegantiores, et synonymiae exempla in ipso non pauca reperient Cuiusmodi sunt ἁλιεὺς, ἀσπαλιεὺς, γριπεὺς, σαγηνευτὴς, piscator: ἄῤῥιχος, κόφινος, ταρπὴ, sporta: εἱρκτὴ, δεσμωτήριον, δωμάτιον, φρούριον, φυλακὴ, carcer: ὁ τῆς εἱρκτῆς ἄαρχων, ὁ τοῦ φρουρίου ἄρχων, carceris princeps; qui Genes. 39 ἀρχιδεσμοφύλαξ dicitur, et cap. 40. ἀρχιδεσμώτης, Luciano ὁ ἐπὶ δεσμῶν. De quo alibi erit commodior dicendi locus, quare nunc desino.