Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/12

Haec pagina nondum emendata est
VI
PRAEFATIO GUILIELMI DINDORFII.

cuteretur, ego nunc quidem non magis quam Niebuhrius efficere potui, quantumvis cuperemus Insunt octo historiarum libri.

H Davidis Hoeschelli editio, Augustae Vindelicorum impressa a. 1607, ex codice composita Monacensi et duobus apographis codicis Parisiensis 1699, altero Leidensi, de quo supra dicebam, altero Petri Chabanaei, quod duobus constat voluminibus, quae ipsa quoque in bibliothecam regiam illata numerantur 1700. 1701.: vide Catalogi vol. II p. 389. Ex hac editione et apographo Leidensi in annotatione critica, omissis centenis scribendi vitiis, tantum attuli quantum utile videretur. Integram enim lectionis diversitatem rationi consentaneum est non aliunde quam ex ipsis codicibus peti Monacensi et Parisiensi illo 1699. Quanquam his recentibus exemplaribus facile carebimus, si Vaticano allisve antiquioribus, qui in Italicis latent bibliothecis, codicibus potiri licuerit Inter quos sunt Pinelliani Mediolanenses, de quibus dictum ab A Maio ad Dionysii Halicarnassensis fragmenta p. 171.

Hm margo editionis Hoeschelianae: de quo vide ipsius Hoeschelii praefationem infra appositam.

P editio Claudii Maltreti, quae Parisiis prodiit a. 1662, in duo divisa volumina, repetita Venetiis a. 1729.

Pm margo editionis Maltreti.

RV Raphaelis Volaterrani interpretatio Latina librorum de bellis Persico et Vandalico, multis locis compendifacta, quae primum prodiit Romae a 1509, repetita Basileae a 1531 et Lugduni a 1594.

Pers. Christophori Personae interpretatio Latina librorum de bello Gotthico, edita Romae a 1506, repetita Basileae a 1531 et Lugduni a 1594.

Hugonis Grotii quae passim afferuntur emendationes et coniecturas ex bibliotheca Leidensi suppeditavit Geelius.

Interpretatio Latina Claudii Maltreti est.

Temporum notae quum propter narrandi ordinem, quem sequitur Procopius, marginibus apponi commode non potuerint, chronologicis rationibus alio modo consulemus.

Scribebam Lipsiae m. Octobri a. mdcccxxxii.