Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/11

Haec pagina nondum emendata est


PRAEFATIO

GUILIELMI DINDORFII.



De vita et scriptis Procopii quae dicenda habeo, quoniam cum Alemanni disputationibus sunt coniuncta, volumine tertio exponentur Quamobrem hoc loco nonnisi siglae sunt explicandae librorum, quibus ad emendandos de bellis Iustiniani commentarios usi sumus: nam de reliquis scriptis suo loco agetur Est igitur

A codex Parisiensis regius 1702, scriptus in membranis saeculo tertio decimo, foliis aliquot hic illic a manu recentiore suppletis, quod ex Catalogo cognovi vol. II p. 389. Insunt historiarum libri quattuor priores Est optimae notae codex, cui multorum locorum tum emendationem tum supplementa debemus.

B codex Parisiensis regius 1699, chartaceus saeculi quinti decimi, octo complexus historiarum libros Huius ego accuratius collati nonnisi specimina quaedam ab Niebuhrio accepi ad p. 175–177 et 544–547 ed Paris apposita Quae res hoc habuit incommodi ut reliqua lectionis varietas ex duobus aliis fontibus petenda fuerit, quos alioqui non adiissem Nam quae ex eo libro in annotatione sua attulit Maltretus, eadem qua ille usus est sigla (Reg.) ab nobis designata, non referunt plenam lectionis diversitatem, nec satis certa apographi Leidensis (L), ab Iosepho Scaligero correcti, fides est, cuius nobis copiam fecit Iacobi Geelii amicitia Correctiones margini huius libri commissas litteris Lm indicavimus.

V Lucae Holstenii apographum supplementorum codicis Vaticani: vide annotationem ad p. 229, 20. 243, 5 256, 10. 275, 3. 326, 4. 334, 4. 372, 14. 497, 17. huius voluminis Excerpta ex hoc codice, qui aetate pariter atque auctoritate praestat celeris, lectionis varietate usus est Maltretus: ut denuo et accuratius ex-