Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/26

Haec pagina emendata est

vitam invenit in utroque seculo quia in octo libris inveniuntur omnes vie sciencie quibus homo potest comprehendere et habere principia ad vias omnium methodorum et scire raciones adductas super eas que racionabiliter adherent rebus disputabilibus et que discoherent ab hijs non habentes rectam viam per quam aliquid veri sciri valeat et huiusmodi raciones sunt vicine veritati et tamen vere non sunt nec sunt utiles· sed sunt ut per eas ostendatur an datur audacia loquentis in sciencia sua ad debilitanda verba socij sui et superanda verba vi sue sciencie cum racionibus ordinatus et mirabilibus· et ad hoc quod socius non habeat potenciam resistendi et hec sciencia utilis est ut est utilis scorpio in tyriaca quia licet sit toxicum tamen si datur pacienti dolorem minuit et prestat remedium

Et racionabiliter decet philosophum scire omnes hiusmodi raciones eo quod sophistice non fallatur nec verbis capiatur· et intelligat locos et proporciones in quibus sit ei sophisma et hijs libris est veritas omnium scienciarum· sed non sunt particularia· et aggregavi quendam alium librum qui dicitur methaphisica et declaravi in eo quod firmamentum superius et stelle non sunt de naturis quas videmus esse sub luna et sunt alterius nature quam scire et intelligere non habens potenciam nec virtutem et illic superius anima sapiens influxit corpori munda et pura et beata est anima que non est infecta pravis operibus huius mundi et intellexit cratorem suum et ipsa est que revertitur in locum suum delicijs magnis