Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/25

Haec pagina emendata est

et generacio advenit terra autem in eternum fuit· et non habet sustentatorem aut gubernatorem et hij sunt qui negant radicem·

Et alij sunt naturaliter scientes qui dicunt quod anima similiter sit creata cum corpore vel de corpore et donec corpis existit et anima eius existit in esse suo et faciunt demonstraciones huiusmodi intencionis de puero qui donec parvulus est et tener non recipit sciencias nec habet intellectum eo quod corpus eius tenerum est et humidum et non pervenit ad robur suum quia si hoc esset quod anima esset alterius creacionis quam corpus· corpus impediret animam ad intelligendum maxime cum infirmato corpore anima infirmetur et [et] infatuetur· Ita quod propter infirmitatem corporis varia videat et loquatur et minuatur intelligencia sua· Hij intelligunt et comprehendunt magnam dei scienciam et eius opera ex membris corporis et substancia et nervis·

Et ego iam declaravi in libris quos aggregavi hiusmodi questiones et ostendi impossibi‹li›tates earum et destruxi eas secundum viam veritatis sciencie·

Cui assistentes scolares dixerunt· Domine et magister noster doce nos que sit recta sciencia quam homo debet discere et intelligere ac quomodo ascendit per eam ad magnum gradum sciencie rectitudinis· Quibus respondit aristotiles· Nulla scienciarum est similis sciencie philosophie que clarificat animam et facit eam delectari in hoc seculo in perfectione et rectitudine quod est principium bene esse sui· et per illam datur ei comprehendere et intelligere bonum alterius seculi· et qui invenit eam