Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/22

Haec pagina emendata est

et est data hec virtus in spera prima pro parte creatoris sui sicut ostendum est in libro philosophie in quo subtilitantur omnes sciencie et in quo intelliguntur fundamenta earum et omnes homines primo in hoc errabant usque ad adventum noe qui fuit primus ad cognoscendum creatorem sperarum et ipse cognovit quod quelibet res et ipsum principium habebat scienciam et gradum maiorem altum et altissimum·

Et post noe natus abraham qui fuit sapiencior omnibus et addidicit tantum et intellexit quod tota generacio sua ibat in errorem et tunc precepit ei deus ut ymmolaret unicum filium suum et voluit hoc facere cum esset perfectus ad servicium dei et cognovit quod sol et luna et omnes stelle habebant motorem primum· non est secutus viam patris sui qui adorabat ydola dearum in charam que erant ydola lune et tota generacio sacrificabat ydolis et serviebant eis et filios et filias et dovelemaisnie goulias subiciebant sibi ignis et ille qui pervenit ad istum gradum et intelligit in via philosophie sicut fecit ipse est conveniens ut querat mortem sicut tu dicis· sed ego nondum perveni ad istum gradum altum quia non quero mortem quousque veniat quia non est possibile modico vivere et me pervenire ad istam scienciam et huius magnum gradum·

Respondit aristotiles caritoni· placet michi responsio melonis et multum sermones sui placuerunt nobis et veritatem respondit et ego