Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/21

Haec pagina emendata est

sciencia preparavit speras et in qualibet spera stellas lucidas dedit ipsis virtutem dominandi in hoc mundo inferiori et faciendi bonum et malum eciam mortem et vitam· divicias et paupertatem et totum hoc virtute gubernatoris et rectificatoris et illi qui respiciunt in stellis et respiciunt in domo huius seculi dant virtutem et dominium stellis et faciunt eas deum et serviunt illi et laudant eum et cogitant quod omnia que faciunt faciant a se ipsis et earum vi et quod virtute sua dominentur et in hoc deceptu sunt sapientes antiqui fecerunt multas maiestates similes stellis quibus servierant et obliti sunt radicem· Et quilibet aptabat sibi unam stellarum quam volebat·

Alij solem· Alij lunam· Et alij alias· et si hoc fuisset ut isti sapientes intellexerunt aut cognoverunt oportet quod opera stellarum et cursus earum semper essent uno modo tantum nec mutant imperata nec incedunt secundum virtutem ipsis datam ad faciendum voluntates earum et desideria et in incessu earum in ascendendo et descendendo· Nunc et de oriente ad occidens· Nunc de occidente ad oriens· moventur secundum voluntatem suam sine contradictione quia stelle omnes simul sunt sicut servus cui iniungitur facere rem tantum unam et non habet posse in se vatiandi nec mutandi et earum motus et cursus non est a se ipsis et earum virtute quia spera superior est illud quod facit moveri omnes