Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/19

Haec pagina emendata est

ad destructionem corporis et anime et qui intentus est multum comessacioni et potui et utitur huiusmodi minimis delectacionibus in quibus delectatur tantum tempore quo comedit corrumpit corpus suum infirmitatibus et tristicijs quia propter multam comestionem et potum excrescunt humiditates nascentes in corpore a quibus est gradibus vite hominis et virtus sua· et una est sanguis a quo est vite minera· et est calidus et humidus· Secunda est melancolia que frigida est et sicca Tercia est colera que est calida et sicca

Quarta flegma quod frigidum est et humidum et quodlibet istorum minuitur et augetur et alterat naturam suam propter superfluam comestionem et variam et similiter qui multum utitur voluptate venerea inveterat corpus suum et substanciam suam macilentat et sapiens memoratur qui despexit omnes huiusmodi et odivit et perfecit animam suam inquirendo scienciam creatoris sui qui de nichilo fecit ipsum ens Ipse est qui letari debuit in mortem que est recessus anime a corpore

Nam quam utilitatem haberet ipse invitat ex quo mortificavit delectaciones omnes que sunt despecte et viles ymmo exvitare debuit in tempore quo anima sua approximavit creatori suo et delectatur in claritate sua quoniam non timet approximare se ipse nec invenit contradictorem nec repulsorem sicut anime que secute sunt vanitates