Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/17

Haec pagina emendata est

divinos et coniungendum se sapientibus anima huius et letis non datis sciencie gradus suos nec raciones suas sed demergimini in anima bestiali cum alijs bestijs·

Item dixit aristotiles· Adhuc interrogabo vos de alia questione· scitis quod mors non est aliud nisi recessus anime a corpore· dixerunt· sic· dixit· estis vos alij gaudentes de hoc comprehendisti et didicistis scienciam et estis dolentes ex eo quod non potuistis de ipsa discere nec conprehendere? dixerunt· sic· dixit eis· si ita est sicut dicitis iam videtis quod corpus ignarum non vidit nec audit nec intelligit aliquid nisi virtute anime coniuncte sibi in esse suo et corpus consenciens commessacioni potui et alijs delectacionibus est contrarium anime ad ascendendum ad gradus bonos et rectos ei quando recedit ab eo quod est contrarium perfectioni sui desiderij et ab eo quod est contrarium suo bono·

Iam declaravi vobis quod homo non potest comprehendere sciencias nobiles nisi per gradus anime quando est purgata et perfecta et santificata ab inmundicijs suis quando recedit de mundicia que est cum ea incarcerata et contrariatur ex terra et inquirit delectaciones corporis in commessacionibus et potacionibus et delectacionibus ad instar aliorum animalium inhabentium animam sapientem que facat eam compescere motus et desideria sua quia per gradus excedit homo comparem in gradu quando dominatur voluptatibus suis et cohercet naturam suam horrendo oblectamenta