Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/16

Haec pagina emendata est

et quamvis sit michi magnus labor ego odorabo odorem huius pomi ad reducendum spiritus meos mecum quousque finiam verbum meum· quia scio quod inde habebo bonum premium quia vos intelligitis huiuscemodi rem que non est res vacua vobis·

Surgentes discipuli osculati sunt singuli caput eius· Et dixit eis· In primis interrogabo vos si confitemini creditis in sciencia philosophie que continet omnes sciencias que est vera et qui inquirit eam inquirit veritatem et rectitudinem et gradus altissimos et divinos et per eam est differenciam inter hominem et alia animalia

Qui dixerunt velimus nolimus confitemur sic esse Dixit· Si ita est sicut dicitis bonum quod provenit homini ex sciencijs et magni gradus quos apprehendit per eas aut provenerint homini in hoc seculo in quo sumus hodie aut post mortem in alio seculo Si vos dicitis in isto seculo in quo sumus priusquam moriamur ergo gradus convenientes sciencie non dedistis· Nam plures homines inspirientes qui non ambulaverunt per viam rectam nec cognoverunt creatorem suum finierunt dies suos in bono et annos in desiderijs eorum et plures sapientes sunt qui multiplicati sunt in sciencijs et intelligencijs et didicerunt doctrinas et cognoverunt creatorem suum et habent privacionem boni et pacis· et vos si turbati estis et in morte timetis que est via et incessus anime recedendis a corpore ignoro ad conprehendendum gradus