Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/15

Haec pagina emendata est

que oblitus est·

Tertia anima est que monstrat homini in veritate sua quicquid occultum est eo tempore a presencia sua ut aliquis existens in una civitate ymaginatur se esse in alia civitate et hec anima est que videt sompnia et multa que sunt similia futurorum·

Quarta anima est excogitativa arcium ut texere vel ordiri et horum similia et nisi quia tempus non est super hijs texere sermones declararem vobis que sit unaquaque istarum animarum per se ipsam et utilitates suas et quicquid est necessarium unicuique·

Unus autem sapientum assistencium· respondit ei nomine symas dicens

Domine et magister noster semper bene fecisti nobis et docuisti nos multas sciencias et nunc age graciam tuam nobiscum et conforta cor nostrum sicut confortasti cor tuum· ut discamus diem mortis non timere et non turbemur sicut ceteri homines qui turbantur de morte sicut videmus de morientibus qui transeunt et sunt in timore et turbacione maxima que nesciunt quo vadant et que fiunt species eorum et tunc facies nobis duo bona· Unum quia dabis nobis doctrinam ex qua cor nostrum confortabitur et hoc quia facies quiescere dubietates super te cordis nostri et planctus nostros super recessu tuo a nobis quia finis tuus erit pax et quies perpetua

Cui respondit aristotiles· Ecce ego docebo vos quomodo intelligetis et scietis veritatem verborum meorum