Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/14

Haec pagina emendata est

Aliud siccum Aliud humidum· et quomodo posset constare corpus compositum huiusmodi elementis aut prorogari diu in vita nisi parum·

Sed tempore quo quolibet istorum elementorum est in equalitate et alterum non contrariatur alteri nec dominatur suo contrario tunc est conveniens vita sua et potest esse et vivere Et tempore quo unum dominatur alteri minuit alterum suum contrarium et debilitat et tunc supervenit infirmitas et si invenitur aliquis medicus multum sapiens qui cognoscat infirmitatem suam ut elementa debilia confortet et forcia debilitet· tunc reducunt corpus ad virtutem suam et potest convalescere de infirmitate sua Sed multi sunt ex eis qui nesciunt nec cognoscunt quid sit illud et adiciunt in egritudine sua et faciunt defluere corpus ad perdicionem et mortem·

Anima vero intelligibilis habet sub se animas et dominatur illis nec est composita· sed est unius simplicis elementi· et hec anima intellectualis est que cognoscit et discernit inter bonum et malum et intelligit quod omnes linee que sunt equales ad aliam equales sunt et scit quod tres est numerus impar et quatuor est numerus par· et hec anima est que cognoscit creatorem suum et intelligit semetipsum·

Que anima in solis tantum hominibus invenitur inter animalia mortalia· Alia autem anima est rememorativa que facit hominem recordari eorum