Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/13

Haec pagina emendata est

in manu tenentem et adorantem illud· erat autem affectus nimia macie ob vehemenciam infirmitatis sue pre dolore mortis afflictus·

Qui cum eum sic vidissent turbati sunt plurimum et apropinquaverunt se ei et in approximando se sibi invenerunt faciem eius claram ipsumque iocundum quos salutacione prevenit et tunc dixerunt ei·

O domine et magister noster in principio cum te vidimus in nobis anima non remansit et sumus turbati ex hoc quod cognovimus super te egritudinem violentam et virtutem tuam nimium debilitatam

Et cum videamus te letum et faciem tuam claram Spiritus noster postquam exivit reversus est in locum suum·

Aristoteles vero de ipsis fecit ridiculum dicens

Non cogitetis in cordibus vestris quod ego leter eo quod semper est evadere a nimia infirmitate quam habeo quoniam bene scio me nunc moriturum nec possum evadere quia dolor multum excrevit et nisi esset hoc pomum quod in manu mea teneo et quod odor suus me confortat et aliquantulum prorogat vitam meam iam expirassem

Sed anima sensibilis in qua communicamus tum bestijs fovetur odore bono Et ego letor quod recedo de hoc seculo quod est ex contrarijs quia quodlibet quatuor elementorum ex quibus creatur omne creatum quod est sub sole unum est contrarium alteri

Nam unum frigidum Aliud calidum