Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/12

Haec pagina emendata est

legerent qui ibi colligerent nos vicium de huius transitu non mereri quem librum cum non inveniretur inter cristianos quoniam eum in ebraico legimus translatum de arabico in hebreum sanitate rehabita ad erudicionem multorum de hebrea lingua transtulimus in latinam in quo a compilatore quedam recitabilia inseruntur·

Nam dictum librum aristotiles non notavit· sed notatus ab alijs extitit qui causam hylaritatis sue mortis discere voluerunt sicut in libri serie continentur·


CUm clausa esset via veritatis sapientibus et impedita via rectitudinis intellectuum convenerunt sapientes in una domo et concordes estimarunt declarare et intelligere viam rectitudinis per quam homines vivere possent et non invenerunt nisi unam viam que fuit ut homo id vellet proximo quod pro se et quod subtrahat se turpi et confiteatur veritatem sumatque iudicium a se ipso timeat creatorem suum·

Fuit in illo tempore quidam sapiens magnus et famosus et intelligens et eius nomen aristotiles et omnes sapientes sui temporis audiebant doctrinas suas et intelligebant intenciones suas et docebantur ab eo·

Et cum applicuisset ad tempora mortis sue et egrotasset infirmitate qua mortuus extitit convenerunt omnes sapientes et venerunt eum videre et infirmitatis sue causas cognoscere quem invenerunt quoddam pomum